MISSA PRO ECCLESIA
PRIMUM NUNTIUM
SUMMI PONTIFICIS BENEDICTI XVI
POST CONCELEBRATIONEM EUCHARISTICAM
CUM CARDINALIBUS ELECTORIBUS IN «CAPPELLA SISTINA»

Die XX mensis Aprilis, anno Domini MMV
Venerabiles Fratres Nostri,
dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo,
vos universi homines bonae voluntatis!
1. Gratia copiosa et pax vobis! (cfr 1 Pt 1, 2). Duo animum
Nostrum discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una parte humano
turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno die Nobis
commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in Romana Sede, coram
universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere animum gratum esse Deo
patefaciendum animadvertimus, qui - sicut in sacra liturgia canimus - gregem
suum non deserit sed eundem per temporum vices ducit, iis agentibus quos ipse
Filii sui vicarios elegit constituitque pastores (cfr Praefatio I de Apostolis).
Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinae
misericordiae donum in corde Nostro praeter omnia antistat. Et id arbitramur
gratiam esse peculiarem, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Ioannes
Paulus Secundus Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum, quae
Nostram perstringit; subridentes Nobis videmur eius oculos contueri eiusque
verba audire, Nobis peculiari hoc momento destinata: "Noli timere!".
Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et
subsequentes dies, pro Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiae tempus. Magnus
dolor ob eius excessum et vacui sensus in omnibus relictus Christi resuscitati
opera extenuantur, quae per concordem fidei, amoris et spiritalis solidarietatis
effusionem, exsequiarum sollemnium attingentis fastigium, diuturno hoc tempore
est patefacta.
Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus
experientia fuit revera unica ubi quodammodo potentiae Dei percepta est per
ipsius Ecclesiam quae cunctos populos magnam familiam efficere vult, per
coniungentem virtutem Veritatis atque Amoris (cfr Lumen Gentium, 1). Mortis
hora, suo Magistro Dominoque figuratus, Ioannes Paulus Secundus suum diuturnum
frugiferumque Pontificatum extulit, in fide christianum populum confirmans,
eundem circum se congregans atque efficiens ut universa hominum familia
coniunctiorem se esse sentiret.
Nonne hac testificatione Nos sustentari sentimus? Nonne
incitamentum, quod ex eventu hoc manat, animadvertimus?
2. Omnem Nostram praeveniens exspectationem, Providentia
divina per Venerabilium Patrum Cardinalium suffragia Nos, ut huic magno
Pontifici succederemus, vocavit. Hoc tempore mentem Nostram ad id convertimus
quod abhinc duo milia annorum in partibus accidit Caesareae Philippi. Petri
verba audire videmur: "Tu es Christus, Filius Dei vivi" itemque Domini sollemnem
confirmationem: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam
... Tibi dabo claves regni caelorum" (Mt 16, 15-19).
Tu es Christus! Tu es Petrus! Eandem evangelicam scaenam
rursus experiri videmur; Nos Petri Successores, trepidantes Galilaeae piscatoris
trepidantia verba iteramus atque intima quadam animi affectione roborantem
divini Magistri promissionem rursus audimus. Si permagnum est muneris onus, quod
debilibus umeris Nostris imponitur, procul dubio immensa est divina potentia qua
inniti possumus: "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam"
(Mt 16,18). Romae Episcopum Nos eligens, suum Vicarium Nos voluit Dominus,
"petram" Nos voluit, in qua securi omnes sistere possint. Eum nimirum rogamus ut
Nostrarum virium egestati subveniat, ut animosi simus et fideles eius gregis
Pastores, usque Spiritui inspiranti obsequentes.
Hoc peculiare ministerium sumus ingressuri, ministerium
scilicet ‘petrinum’, universali Ecclesiae destinatum, humiliter Dei Providentiae
manibus Nos permittentes. Ante omnia Christo Nostram totam fidentemque
adhaesionem renovamus: "In Te, Domine, speravi; non confundar in aeternum!".
Ex vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, grato animo ob
Nobis significatam fiduciam quaerimus ut Nos precatione necnon constanti,
actuosa prudentique cooperatione sustentetis. Ab omnibus quoque in Episcopatu
Fratribus flagitamus ut precatione et consilio Nobis adsint, ut Servus servorum
Dei vere simus. Quemadmodum Petrus ceterique Apostoli Domini voluntate unum
efformarunt Collegium apostolicum, eodem quidem modo Petri Successor et
Episcopi, Apostolorum successores, - id Concilium firmiter confirmavit (cfr
Lumen gentium, 22) -, inter se arte coniuncti esse debent. Collegialis haec
communio, licet diversa sint munera officiaque Romani Pontificis et Episcoporum,
Ecclesiae et unitati in fide omnium credentium inservit, unde maximam partem
pendet in huius temporis mundo evangelizationis operae efficacitas. Hanc eandem
semitam, in qua Venerabiles Decessores Nostri ambularunt, calcare quoque Nos
volumus, universo mundo praesentiae vivae Christi de proclamatione tantummodo
solliciti.
3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli Secundi Pontificis
potissimum obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem iunioremque Ecclesiam
relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quae, ad eiusdem doctrinam et exemplum,
tranquille praeteritum tempus contuetur quaeque futurum aevum haud timet. Per
Magnum Iubilaeum ea in novum est ingressa millennium gerens manibus suis
Evangelium directum ad hodiernum orbem per iteratam lectionem magna cum
auctoritate Concilii Vaticani Secundi. Iustissima quidem de causa Pontifex
Ioannes Paulus Secundus Ecclesiae in Concilio illo demonstravit indicem seu ut
dicitur quasi "nauticam pyxidem", qua in vasto mari tertii millennii dirigeretur
(cfr Litt. Ap. Novo millennio ineunte, 57-58). In suo spiritali quoque
Testamento scripsit: "Persuasum mihi habeo advenientes homines diutius etiam
quaedam sumpturos ex divitiis illis quas hoc Concilium saeculi vicesimi nobis
est elargitum" (17.III.200).
Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium
Successoris Petri, firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii
Vaticani Secundi continuandi exsecutionem, Praegredientibus Decessoribus
Nostris, atque in fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae
traditionis. Hoc ipso anno conciliaris congressionis conclusae recoletur memoria
anniversaria quadragesima (die octavo mensis Decembris anno millesimo
nongentesimo sexagesimo quinto). Annorum decursu Concilii Documenta hodierni
temporis haud amiserunt vim; immo eorum doctrina pro novis Ecclesiae
praesentisque societatis globalizatae, ut aiunt, postulationibus admodum evadit
apta.
4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus incohatur,
dum peculiarem Annum Eucharistiae dicatum vivit Ecclesia. Nonne provida in haec
temporum convenientia indicium quoddam est percipiendum, quod ministerium notare
debet cui sumus vocati? Eucharistia, vitae christianae cor ac Ecclesiae
evangelizantis fons, necessario permanentem mediamque partem constituit et
fontem petrini ministerii, Nobis commissi.
Eucharistia continenter Christum resuscitatum efficit
praesentem, qui nobis pergit se tradere, nos vocans sui Corporis Sanguinisque ad
mensam communicandam. Ex eius plena communione aliud quiddam Ecclesiae vitae
oritur, communio videlicet in primis inter omnes Christifideles, nuntiandi
Evangeliique testificandi munus, in omnes, potissimum in pauperes parvulosque,
caritatis ardor.
Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas
Corporis Domini. Praeterea media pars Eucharistiae erit mense Augusto in Die
Mundiali Iuventutis Coloniae et mense Octobri in Coetu Ordinario Synodi
Episcoporum quae versabitur in argumento: "Eucharistia: fons et culmen vitae et
missionis Ecclesiae". Ab omnibus propterea rogamus ut proximis mensibus amorem
pietatemque erga Iesum in Eucharistia multiplicent ac fortiter et luculenter
fidem suam declarent in realem Domini praesentiam, imprimis per sollemnitatem et
rectitudinem celebrationum.
Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus
nunc magnus Nostri animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale in
Cenaculo una cum Eucharistia enatum est, quemadmodum saepenumero confirmavit
Decessor Noster Ioannes Paulus Secundus, veneratae memoriae. "Sacerdotalis
exsistentia peculiari titulo «eucharistiam formam» habere debet": sic in
novissima Epistula in Feria V in Cena Domini scripsit (n. 1). Ad id propositum
multum confert ante omnia celebratio quotidie devota sacrificii eucharistici,
quod est veluti centrum vitae ac missionis cuiusque sacerdotis.
5. Nutriti atque sustentati Eucharistia ipsa catholici
necessario se impelli sentiunt ad plenam illam unitatem quam in Cenaculo
Christus tam vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit
recipere hoc supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem peculiari modo.
Etenim officium illi est concreditum confirmandi fratres (cfr Lc 22, 32).
Plena propterea conscientia ineunte ministerio suo intra
Ecclesiam Romanam quam Petrus suo irrigavit sanguine, hodiernus ipsius Successor
accipit tamquam primarium quoddam munus ut laboribus nihil parcens det operam
restituendae plenae visibilique unitati omnium Christi discipulorum. Haec est
eius voluntas, hoc ipsius etiam obstringens officium. Sibi enim conscius est, ut
hoc obtineatur, non sufficere bonorum sensuum declarationes. Solida opera
postulantur quae animos penetrent atque conscientias excitent, unumquemque ad
illam interiorem conversionem permoventia quae est fundamentum omnium progresuum
in oecumenismi via.
Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur
investigatio causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis.
Magis tamen urget illa "memoriae purgatio" totiens a Ioanne Paulo Secundo
commemorata, quae sola homines disponere potest ad plenam Christi veritatem.
Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium viventium, quisque nostrum sistere
debet conscius se aliquando rationem reddere ei debere omnium quae fecerit et
omiserit de permagno bono plenae et visibilis unitatis omnium eius discipulorum.
Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in
prima persona interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quae potuerit
ut principalem oecumenismi causam promoveat. Decessorum suorum vestigiis
ingressus plane provehere in animo habet omne inceptum quod opportunum videri
possit ad consortium et consensum adiuvandum cum diversarum Ecclesiarum et
Communitatum ecclesialium legatis. Ad eos immo vero etiam hac data opportunitate
fervidissimam suam mittit in Christo unico Domino universorum salutationem.
6. Hoc temporis momento repetimus nostra memoria
inestinguibilem experientiam quam omnes habuimus in morte et exsequiis
Pontificis complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias mortales eius in nuda
terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines cuiusvis socialis
ordinis ac praesertim iuvenes in memorabili affectus et admirationis amplexu.
Fidens ad illum respexit orbis totus. Multis quidem visa est haec intenta
communicatio, propagata usque ad orbis fines per communicationis socialis
instrumenta veluti chorus ad Pontificem directus et auxilium expetens pro
hominibus nostri temporis qui dubiis timoribusque conturbati sua interrogant de
aetate ventura.
Ecclesia horum dierum in se conscientiam renovare debet sui
officii hominibus iterandi vocem eius qui dixit: "Ego sum lux mundi; qui
sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (Io 8, 12).
Suum ideo ministerium suscipiens Pontifex novus probe intellegit opus suum esse
ut refulgere sinat coram viris ac mulieribus hodiernis Christi lucem: non suam,
verum Christi ipsius lucem.
Haec omnia cogitantes appellamus omnes, etiam illos qui
alias sequuntur religiones vel qui solummodo responsionem conquirunt
interrogationi fundamentali de exsistentia humana necdum eam invenerunt.
Simpliciter atque amanter omnes alloquimur ut iis confirmemus Ecclesiam velle
cum illis dialogum apertum sincerumque componere dum verum quaeritur hominis ac
societatis bonum.
A Deo flagitamus unitatem ac pacem hominum familiae et
declaramus catholicos omnes paratos esse ad operam adiutricem suam conferendam
in verum progressum socialem qui dignitatem omnis hominis revereatur.
Viribus Nostris non parcemus neque studiis ut magnae spei
dialogum prosequamur a Nostris Venerabilibus Decessoribus incohatum cum diversis
culturis ut ex mutua comprehensione condiciones melioris venturi temporis
omnibus oriantur.
Nominatim cogitamus adulescentes. Ad eos qui fuerunt
interlocutores praecipui Pontificis Ioannis Pauli Secundi extenditur peramanter
amplexio Nostra, cum exspectamus, si placuerit Deo, dum eos Coloniae conveniamus
proximo nempe Mundiali Iuventutis Die. Vobiscum - carissimi adulescentes - qui
estis futura aetas et Ecclesiae totiusque mundi spes, pergemus colloqui et
exspectationes vestras exaudire unde possimus adiuvare vos ad altius usque
Christum viventem cognoscendum qui sempiternus est Iuvenis.
7. Mane nobiscum, Domine! Invocatio haec, quae
argumentum principale efficit Epistulae Apostolicae Ioannis Pauli Secundi pro
Eucharistiae Anno, est etiam precatio quae sua sponte Nostro surget ex animo,
dum comparamus Nos ad ministerium illud incipiendum in quod Christus Nos
advocavit. Ei Nos, sicut Petrus, quoque fidelitatem Nostram sine ulla condicione
promissam renovamus. Ei uni servire cogitamus Nosque totos eius Ecclesiae
ministerio devovere.
Ut haec suffulciatur promissio maternam deprecationem Mariae
Sanctissimae invocamus, cuius in manibus tum praesens tum futurum tempus
Personae Nostrae atque Ecclesiae reponimus. Intercedant deprecatione pariter sua
sancti Apostoli Petrus et Paulus, ceterique caelites universi.
His cum affectibus vobis, Venerabiles Cardinales Fratres,
singulis qui huius ritus sunt participes nec non omnibus qui per televisionem et
radiophonium sequuntur, amantem Nostram Benedictionem impertimur.
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|